monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 72
{XXXVIII} Muscus, qui in aqua fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum dolori tumorique. spuma aquae adfrictu verrucas tollit, nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium. Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt salsa ac spongea.